monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 19, VII <<<     >>> IX

Caput VIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Si autem non contingat quaedam ignorantia similis dementiae, quae tamen in huius vitae misera condicione saepe contingit, ut credatur vel amicus esse, qui inimicus est, vel inimicus, qui amicus est: quid nos consolatur in hac humana societate erroribus aerumnisque plenissima nisi fides non ficta et mutua dilectio verorum et bonorum amicorum?
2 Quos quanto plures et in locis pluribus habemus, tanto longius latiusque metuimus, ne quid eis contingat mali de tantis malorum aggeribus huius saeculi. Non enim tantummodo solliciti sumus, ne fame, ne bellis, ne morbis, ne captiitatibus affligantur, ne in eadem servitute talia patiantur, qualia nec cogitare sufficimus; verum etiam, ubi timor est multo amarior, ne in perfidiam malitiam nequitiamque mutentur.
3 Et quando ista contingunt (tanto utique plura, quanto illi sunt plures) et in nostram notitiam perferuntur, quibus cor nostrum flagris uratur, quis potest, nisi qui talia sentit, advertere? Mortuos quippe audire mallemus, quamvis et hoc sine dolore non possimus audire.
4 Quorum enim nos vita propter amicitiae solacia delectabat, unde fieri potest, ut eorum mors nullam nobis ingerat maestitudinem? Quam qui prohibet, prohibeat, si potest, amica conloquia, interdicat amicalem vel intercidat affectum, humanarum omnium necessitudinum vincula mentis inmiti stupore disrumpat aut sic eis utendum censeat, ut nulla ex eis animum dulcedo perfundat.
5 Quod si fieri nullo modo potest, etiam hoc quo pacto futurum est, ut eius nobis amara mors non sit, cuius dulcis est vita? Hinc enim est et luctus quoddam non inhumani cordis quasi vulnus aut ulcus, cui sanando adhibentur officiosae consolationes.
6 Non enim propterea non est quod sanetur, quoniam quanto est animus melior, tanto in eo citius faciliusque sanatur. Cum igitur etiam de carissimorum mortibus, maxime quorum sunt humanae societati officia necessaria, nunc mitius, nunc asperius affligatur vita mortalium: mortuos tamen eos, quos diligimus, quam vel a fide vel a bonis moribus lapsos, hoc est in ipsa anima mortuos, audire seu videre mallemus.
7 Qua ingenti materia malorum plena est terra, propter quod scriptum est: "Numquid non temptatio est vita humana super terram?" et propter quod ipse Dominus ait: "Vae mundo ab scandalis," et iterum: "Quoniam abundavit", inquit, "iniquitas, refrigescet caritas multorum."
Ex quo fit, ut bonis amicis mortuis gratulemur et, cum mors eorum nos contristet, ipsa nos certius consoletur, quoniam caruerunt malis, quibus in hac vita etiam boni homines vel conteruntur vel depravantur vel in utroque periclitantur.